245
132 IOSEPHI QVERCET.
interuallo ad primos apparatus, ac pau¬
corum dierum spatio mirabiles, effectus
in fracturae consolidatione perspicies: In¬
terea applicanda erunt in ipso vulnere,
& ipsius ambitu remedia idonea, & de¬
fensiua, de quibus superiùs commemo¬
rauimus. Porrò danda erit opera, vt pars
affecta idoneè locetur, & inuoluatur la¬
mina plumbi, instar tibiae aut brachij infle¬
xa, vt opus videbitur: aut corio elixo, cui
corrigiae alligabuntur, quibus ossa, quae
priùs coagmentata fuerint, firmiùs con¬
tineantur: quae certè, quamminimùm
fieri poterit, labefactari, aut sua sede com¬
moueri non oportebit, tum, cùm saucius
curabitur, & vincula illa dissoluentur.
Interea, vtendum erit potionibus vul¬
nerariis ad hanc rem aptissimis: quarum
opera vidi fracturas sanari, posteaquam
ossa suam in sedem restituta fuerant.
Idque potissimùm in Germania obser¬
uari vidi: ac memini me Reystadij non
procul à Rheno didicisse, loci eius inco¬
las vti lapide quodam, qui in illa vicinia
nascitur, & ab effectis [G]Beinbruch[/G] appel¬
latur. Vnam enim illius drachmam in
vino rubro exhibent, in quo priùs vin¬
ca peruinca madefacta fuerit per noctem,