138
IOSEPHI
QUERCET.
collocandumque
atque
inclinandum
aegri
corpus
in
eam
partem,
quae
com¬
moda
videbitur:
aliaque
generis
omnis
idonea
erunt
adhibenda
remedia,
quae
vsui
ad
illud
consilium
esse
poterunt:
di¬
latandumque
vulneris
orificium,
ac
tan¬
tisper
cum
hiatu
relinquendum,
dum
res
postulabit,
quò
faciliorem
exitum
habeat.
Hac
enim
ratione
quampluri¬
mis
incommodis
occurretur,
quae
nasci
ex
sanguinis
illius
retentione
possent:
quibus
huius
generis
vulnera
maximè
obnoxia
sunt.
Et
his
casibus
potiones
vulnerarię
maximo
vsui
esse
solent:
san¬
guinem
enim
concretum
dissoluunt,
at¬
que
adeò
ne
coaguletur,
impediunt.
Eas
autem
exhibebis
aegro,
etiam
primo
quo¬
que
die,
tum
mane,
tum
etiam
vesperi:
quemadmodum
cognosci
licebit
ex
vl¬
timo
cap.
Antidotarij
de
potionibus
vul¬
nerariis.
Reliquam
curationem
perfi¬
cies
iisdem
artibus
ac
remediis,
quae
in
sclopetariis
aliis
vulneribus
adhibentur.
Vnum
illud
separatim
ac
singulariter
obseruabis,
vt
medicamenta
(quę
ad
ca¬
uum
vulneris
ferri
non
poterunt,
ad
vim
&
efficientiam
suam
expromendam,
nisi
in