245
SCLOPETARIVS. 139
in formam liquidam redacta sint) va¬
rientur, eorumque forma mutetur: fiant¬
que idoneae iniectiones, prout rei neces¬
sitas postulare videbitur. Quas ex iis
medicamentis conficies, quae in priore
tractatu nostro praescripsimus. Iniectio¬
nes illae fieri debent per catheterem, quem
omnibus aliis instrumentis aptiorem es¬
se comperi, quoniam ad se denuò retra¬
hit quod prius expulerat, quemadmo¬
dum horum remediorum ratio flagitat.
Turundas postea filo alligabis, easque
in plagae concauum immittes, ea longi¬
tudine, quę conuenire videbitur, ad ori¬
ficium vulneris patens, atque apertum
perpetuò retinendum: vt cùm interior
pars purgata & mundata fuerit, carne
sensim adnascente repleatur, priusquam
hiatus coalescat, ne alioqui putredini
exitus intercludatur. Porrò dum aeger
curabitur, vitandus est aër frigidus: vt po¬
te his malis incommodissimus! Si vtra¬
que ex parte hiatus sit, turunda erit
trinque imponenda: eóque diutiùs aper¬
tum orificium illud retinebis, per quod
puttedo & sanies faciliorem exitum ha¬
bere possit. Quòd si quid calli fortè ob¬