53
10
Siccitate. Nec in eo quid superfluum est: uel di¬
minutum. Et ideo Philosophi praetulerunt ip¬
sum: & magnificauerunt: & dixerunt: quod sic se ha¬
bet Sol in corporibus: quemadmodum Sol in
Stellis. Suo enim lumine: & splendore omnia commu¬
tabilia germinat: & omnes fructus proficit NVTV
DEI. Quid plura si ad hoc prouenire possimus?
Habemus proportionatum fere totum iuxta So¬
cratem dicentem. Iam ergo Albi plumbi dispo¬
sitionem uobis demonstraui: quo genito nihil
aliud est: quam opus mulierum: & ludus puerorum.
Item notetis: quod Ingressio: Summersio: Coniun¬
ctio: Connexio: Complexio: Compositio: &
Mixtio: idem significant in hac arte. Nihil enim in¬
greditur: summergitur: coniungitur: connecti¬
tur: complectitur: componitur; quando miscetur.
Ergo uideamus quid sit mixtio: quia ipsa cogni¬
ta per diffinitionem omnia alia cognoscentur.
Secundum ergo Philosophum primo de ge¬
neratione. Mixtio est miscibilium alteratorum
per minima coniunctorum Vnio. Notetis mi¬
scibilium id est Elementorum. Nam ipsa sunt prima
principia unius cuiusque mixtis nec ipsius mixti
manifestam: nec occultam scire possumus Na¬
turam: nisi sciamus ipsa Elementa commiscere:
seu componere. Vnde Hermes dicit. Intellige
ii
NOTAN¬
DVM.
NOTAN¬
DVM.