53
fili quatuor Elementorum scientiam: quae suis
posita sunt rationibus in sua abscondita appa¬
ritione: Eorum enim abscondita apparitio: nequaquam
significatur nisi componatur: eo quod non perficiuntur
donec sui colores peragantur. Notetis etiam per
minima id est per indiuisibilia. Nam si quid posset
diuidi: non esset minimum: cum omnis pars mi¬
nor sit suo toto. Apparet ergo quod per minima.i.
per indiuisibilia fit mixtio Elementorum. Et quod
Clementum sit minimum corporum apparen¬
tium: patet per diffinitionem eius. Elementum
enim minima particula corporis est.
ertio: uideamus qualiter operatur Natura.
Et certe quatuor modis scilicet secundum quatuor motus:
qui sunt Corruptio: Generatio: Augmentum:
& Diminutio. Alteratio, enim est sim qualitatem
mutatio. Agit ergo Natura corrumpendo. Sed
quia Corruptionis multae sunt species: tentemus
solum de una: quae uertitur in propositum no¬
strum. Et certe una est Putrefactio. Vnde Her¬
mes in allegoria sua. Scitote: quod artis origo est ca¬
put Corui: qui in nigredine noctis: & in clari¬
tate diei sine alis uolat: & amaritudine nostra in
suo sanguine exeunte coloratio accipitur: & a
suo dorso mera accipitur aqua. Non est aliud ca¬
put Corui: nisi nigredo noctis. Quia sicut ista
NOTAN¬
DVM.