245
De vulne¬
ribus infe¬
rioris ven¬
tris.
140 IOSEPHI QUERCET.
ducatur (vt accidere solet) adhibendum
erit remedium, quod posterius magis ido¬
neo loco explicabitur. Quantùm ad vi¬
ctus rationem attinet, ea seruanda erit,
quae in alterius generis plagis praescribi
solet: frigida nimirum, sicca, & tenuis. Ab
acribus sanè & astringentibus cibis tem¬
perandum erit: idque praesertim ab ini¬
tio, quoniam tussim commpuent, & an¬
gustę respirationi caussam prębent, quę
frequenter miseros aegrotos in hoc vul¬
nerum genere discrutiat. Ex contrario
pectorica magnoperè conducunt: velu¬
ti ficus, vuae, hordeum mundatum, & cę¬
tera generis eiusdem. Sanguinis missio
magno quoque vsui esse solet: itémque
vacuatio per clysteres, & alia remedia, si
corpora sint cacochyma.
Eademi haec etiam in ventris inferio¬
ris plagis erunt obseruanda: quarum cu¬
ratio non est absimilis aliarum, quas in
caeteris sclopetariis vulneribus praescri¬
plimus. quanquam his potiones vulne¬
rarię maiori sunt vsui, propterea quòd in
his, partibus ad quas profluunt, commo¬
dius vim & efficientiam suam expromunt.
Miscendae autem hae potiones erunt, prout
intentio¬