245
152 IOSEPHI QVERCET.
ipsis aduersatur, quamuis alioqui reliquas
phlegmonas valde mitiget: cuius rei quos¬
dam monitos esse velim, qui promiscuè
curandis hisce vulneribus illo remedio
hodie vtuntur. Quin potiùs oleum iasmi¬
num ac praesertim sabinum vetus vtilis¬
simum esse neruorum puncturis, scripsit
Gal. lib. 6. Meth. med. Idem quoque &
terebinthinam & resinam approbauit,
itemque sulphur viuum (quod omnino
tenuium partium esset) valde conductu¬
rum illis vulneribus eodem libro spera¬
uit: sed magis olea & terebinthinae, &
resinae, & cerae, & sulphuris & sabinae
(chymico modo extracta) proficiunt, quò
illa tenuioris multò substantiae destilla¬
tione redduntur: atque sic valentiùs ex¬
siccare possunt, quod in puncturae nerui
curatione obseruandum esse scribit Ga¬
„lenus lib. 6. Meth med. his verbis: "Nerui
„vulnerati curatio medicamentas postu¬
„lat, quae & tepidum calorem excitent, &
„valenter (sine molestia tamen) desiccare
„possint. Tum quae ex substantiae suae natu¬
„ra, & trahendi vim habeant, & tenuium
„partium sint." Interim hoc vnum est obser¬
uandum, robustis nempe corporibus va¬
lentiora