245
SCLOPETARIVS. 153
lentiora medicamenta, imbecillis mitio¬
ra esse adhibenda. Hac igitur ratione se¬
quens remedium commode administratur.
Recipe. olei sulphuris terebinthinati, olei
sabinae & terebinthinae ana. z. ij olei vitel¬
lorum ouorum y. s. misce, & applicetur
calidè parti affectae.
Aliud.
Recipe olei butyri, resinae ana. z. ij. olei eu¬
phorbij destillati chymicè & olei bacca¬
rum iuniperi ana z s. olei terebinthinae z. j.
s. olei vitellorum ouorum y. j. misce.
At si morbus praescriptorum medica
mentorum applicatione non vincatur, to¬
tus neruus erit praecidendus: praetereà
enim nullus metus instat ex Gal. senten¬
tia, nisi quòd mutila particula manebit.
De Paralysi.
Paralysi siue neruorum resolutioni, quę
ex istis vulneribus plerunque etiam accidit,
occurrendum & idonea victus ratione, &
medicamentis tum assumptis, tum etiam ad¬
motis: vt fomentis cataplasm. linimentis,
vnguentis & similibus. Alij probant oleum
iasminum, saluiae, castorei, de lateribus, vul¬
pinum & similia. Conferet autem plurimum, si
sequentibus remediis chymicis eger vtatur.
lib. 6. meth.
med. cap. 3.