245
162 IOSEPHI QVERCET.
saniae caussa est? quoniam (vt ipsimet fa¬
tentur) eorum praeparationem ignorant.
O foelices artes, si de iis soli artifices iudi¬
carent: vt Fabius olim dixisse fertur. Infoe¬
lices ergò, de quibus imperiti & inscij
tam temerè iudicium ferre non verentur.
quine vnde quidem, aut cur Spagirica
haec ars appelletur, vnquam intellexerunt:
quam eruditi viri ex Gręcis duobus ver¬
bis sic nominarunt, [GR]ἀπὸ τοῦ σπᾶν καὶ ἀγείρειν[/GR]:
quòd pe eam eliciatur, ac tum cogatur
scomprimaturque subtilis quaedam & spiritua¬
lis natura, in qua vis & effectus medica¬
menti praecipuè consistit. Cuius rei sum¬
ma & plane incomparabilis vtilitas, cùm
in aliis multis morbis, tùm praecipuè in
sclopetariis vulneribus curandis cogno¬
sci potest: quemadmodum, Deo volen¬
te, spero multò feliciùs posthac comper¬
tum & exploratum iri, ex medicamen¬
torum tùm vegetabilium, tùm anima¬
lium, & mineralium praeparatione, aliis¬
que essentiis è Mercurio, Sulphure, Vi¬
triolo, Arsenico, Marte, Venere, Satur¬
no, & Lithargyro elicitis: itémque ex
Antimonio, aliísque id genus minerali¬
bus, quàm è pingui[sic] & crasso simplicium
metalli¬