245
SCLOPETARIVS. 163
metallicorum corpore: cuius multùm
best, vt vis tanta sit (tametsi veteres eo
ad vulnerum & vlcêrum curationem
sos esse, scripta illorum testentur) quan¬
ta spirituum, qui quasi illorum animae
dici possunt. Veruntamen (dicet fortasse
horum obtrectatorum aliquis) cur non
contenti sumus iis medicamentis & re¬
mediis, quae docta Antiquitas nobis per
manùs tradidit? quae veteres illi artis no¬
strae antistites, Hippocrates, Galenus, &
alij monimentis suis prodiderunt? cur no¬
uas vias & prorsus inauditas quaerimus,
praesertim Pharmacopoeis incognitas?
Atqui, respondebit nostrûm aliquis, vel
vnicum illud Mercurij praecipitati reme¬
dium (vt alia omittam) quo nuper admo¬
dum vti in sanandis sclopetariis vulne¬
ribus, malignísque aliis vlceribus coepe¬
runt, huic illorum quaestioni satisfacere:
imò verò illorum imperitiam intolera¬
bili arrogantia coniunctam coarguere
potest. Quòd si authoritas quaeritur, tanti
sanè apud eruditos viros puto fore Ges¬
nerum, Guinterium Andernacum, Se¬
uerinum (vt alios quamplurimos prae¬
teream) quanti obtrectatores istos: prae¬
M ij