53
21
Nam Frigidum: & Humidum cum incipit al¬
terari: efficitur Nigrum: ut carbo. Vnde inquit
Hermes in allegoria sua. Lapis noster inquisitus
caret simili: & est Citrinus: Aureus extrinsecus:
& intrinsecus. Cum autem corpus eius alteratur:
fit Nigrum: & Tenebrosum: ut Iarbones. Spiritus
autem ab eo ablatus colore est Rubeus. Spiritu
autem: & Anima sibi redditis uiuit: & laetatur: &
uides eum ridentem: & hilarem: ac morte caren
tem. Benedictus igitur sit ille: cuius dispositio sit
haec: qui mortificat: & uiuificat; & omnipotens
est. Item Hermes in eodem loco. Ego sum Album
Nigri: & Nigrum Albi. Et sic apparet: quod altera¬
tio est ab Albedine in Nigredinem: & a Nigre¬
dine in Albedinem. Et ulterius ista desiccatio: siue
dispositio continue fiet eius conuersio in Cali¬
ditatis Naturam: quod est in Rubedinem: quae ta¬
men prouenit ex paucitate Nigrificandi. Hoc idem
dicit Rosinus cum dicit: quod ars MARTHEK
non fit nisi ex STAGNO. Ex quibus potest in¬
telligi: quod unus est dispositor Albi: Nigri: Citri¬
ni: & Rubei. Et hoc est: quod dicit Alphidius.
Scito fili: quod in huius maris profundo Marga¬
ritae diuersorum colorum nascuntur: in quo & Hya¬
cinthus diuersi coloris ascendit: & etiam ipsum
scilicet Marthek colorat corpora per colorem suum.