53
Cum enim fuerit calidum: erit Rubeum: Cum uero
frigidum fuerit: erit Album: Similiter Colonis:
& Candoris Solis: & Lunae: & Rubeum est Ca¬
liditas: & Albedo est Frigiditas: intellige ergo
& obserua. Item notetis: quod Rubedo est signum
Caliditatis: & Albedo Frigiditatis: & istud est
Tertium Punctum artis sim Hermetem: cum di¬
cit. Tertio mense operatur Mars agens in materia
ex sua Caliditate: & Siccitate diuidit: & seque¬
strat massam ipsam: & Membra disponit. Note¬
tis Membra. Nam sicut in matrice Natura dispo¬
nit membra ipsius foetus: tanquam partes integrales
ipsius foetus: sic & istud corpus Rubeum est pars
integralis Eleisiris: seu Medicinae. Nam in omni
compositione: quae fit postquam istud corpus crea¬
tum est: cadit semper tanquam pars integralis com¬
positionis: ut inferius declarabitur. Item notetis:
quod istud corpus habet multa nomina. Vocatur enim
Adam: Aestas: Almagra: Altun: Anima: Aries:
Aurum: Cancer. Carmeth: Cinis tartari: Cho¬
lera: Corpus proprium: corpus rubeum: Corsufle:
Deeb: Dehab: Ferrum: Forma: Frater: Fructus:
Gallus: Gophris: Gumma rubea: Hon: Iuuentus:
Kibrit: Lapis indrademus: Lapis indus; Lapis ru¬
beus: Lux: Magnesia rubea: Mane: Mars: Mar¬
thek: Masculus: Metros: Minera: Neusi: Nutus
NOTAN¬
DVM.
NOTAN¬
DVM.
NOTAN¬
DVM.