131
niciosorum & ferocium animalium, ut ursi, leonis, & similium.
61 Aquae coagulantes & figentes, duae sulphuris sunt species,
Veneris & Martis nomine designatae.
62 Vitri nomine in ista arte saepe sulphur intelligitur.
63 Differentia est inter coagulationem quintae essentiae, &
fixum Elixir. Operantur enim diuersos effectus.
64 In medicina potabili pars animalis habetur.
65 In omni metallo singula Philosophorum metalla continentur.
66 In ista arte necesse est, occultum manifestari, & manife¬
stum occultari.
67 Cum praecipitur, corpora in aquam esse resoluenda: in¬
telliguntur species sulphuris.
68 & Praeter sulphur & argentum uiuum, non sunt alia Philo¬
sophorum metalla.
69 Ars imitatur naturam in multis rebus.
70 Sulphur rubrum, ut uinum, quando calcinatione nigre¬
scit, nigrum nigro nigrius dicitur.
71 A colore nigro ad albedinem, multi & uarij colores ap¬
parent in sulphure.
72 Elixir primo fit nigrum, secundo dealbatur, postea colo¬
rem citrinum assumit, ultimo uero rubrum.
73 Elixir coagulatur in forma oui.
74 Nigredo durat quadraginta dies.
75 Veteres, sub uelo fabularum poeticarum, occultauerunt
hanc artem.
76 Sub fabula Herculis & Anthei, occultauerunt praepa¬
rationem sulphuris.
77 Dixerunt ueteres, Iouem sese conuertisse in pluuiam
auream, hac fabula occultantes distillationem auri philosophici.
78 Per Argi oculos, in Pauonis caudam conuersos, signifi¬
carunt nostrum sulphur, quod de colore in colorem mutatur.
79 Sub Orphei fabula, occultauerunt dulcedinem quintae
essentiae, & auri potabilis.
80 Si Empedocli credimus, occultauerunt ueteres totam
huius