131
huius artis praxin, sub fabula Pirrhi & Deucalionis.
81 Sub fabula de Gorgone, qui omnes se conspicientes in
lapides conuertebat, occultauerunt fixionem Elixir.
82 Distillationem occultantes dixerunt, louem conuersum
in Aquilam, subuolasse cum Ganimede in coelum.
83 Sub fabula Dedali & Icari, putrefactionem & distillatio¬
nem occultauerunt.
84 Distillationem, auri Philosophorum, occultauerunt, di¬
centes, ramo aureo exciso, alium statim subnasci similiter aureum.
85 Hanc distillationem occultauerunt etiam, dicedo: Io¬
uem patris sui Saturni genitalia excidisse.
86 Aqua Mercurialis currus est Phaetontis.
86 Per Mineruam armatam, intellexerunt eam aquam di¬
stillatam, quae partem habeat subtilissimi sulphuris, quod sul¬
phur ferrum dicitur.
88 Per Vulcanum, quam Mineruam sequitur, significatur sulphur,
quod hanc aquam sequitur, & suum sal in putrefactione.
89 Per nubem spissam, cum qua Iupiter circumdedit lo¬
significatur pellicula in coagulatione Elixir apparens.
90 Pelliculae nigrae, apparentes in calcinatione sulphuris,
sunt uela nigra, cum quibus Theseus redijt Athenas.
91 Sub nomine diluuij & generationis animalium, descri¬
pserunt distillationem, & generationem sulphuris.
92 Per Martem significarunt nostrum sulphur, & per Iuno¬
nem elementum aeris, & interdum elementum terrae.
93 Per Latonam, in Delo insula compressam à loue, signi¬
ficauerunt nostrum cuprum, quod in bocciam positum, Solem
& Lunam generat, praeparationem sulphuris occultauerunt,
dicentes: Vulcanum propter definitatem deiectum in insu¬
lam Lemnon.
94 Atalantos, hoc est aqua nostra uelocissima, & leuissima,
cum sulphuribus & coagulatur & firmatur.
95 Boli, quibus Theseus ora Minotauri inuiscauit, sunt sul¬
phuris species In Labyrintho, hoc est, in nostro uase, siue boccia,
aquam mercurialem inuiscantes,
96