131
115 Ferrum, hominem dixere ueteres, quòd habeat animam,
corpus & spiritum.
116 Ferrum generatur in terra specialiter per uirtutem
stellae polaris.
117 Lapis ille, qui uili precio uenditur, ferrum est, si caeteris
metallis comparaueris.
118 Ferrum uegetabile dicitur.
119 Fit Elixir ex lapide uilissimo.
120 Lapis uilissimus Philosophorum uegetabilis, animalis
& mineralis est.
121 Elementorum separatio.
122 Ferri spuma, quae à fabris ferrarijs abijcitur, uilissimus
lapis Philosophorum est.
123 Humidum radicale, metallorum igne non aduritur.
124 Ex scriptis Gebri probatur, spiritus ex calce ferri, subli¬
mandos esse.
125 Calx ferri, ignis uehementia conuersa in naturam Vi¬
tri coloris quasi uiridis, aut caelestini obscuri, siue Saphirini ob¬
scuri, uirtuosissimus Philosophorum lapis est.
126 Vitrum hoc, humidum radicale ferri est, uarijs Philo¬
sophorum sententijs probatur, lapidem, Philosophorum igne
non aduri.
127 Ferrum à multa terrestreitate mundificatur, cum in na¬
turam uitri reducitur.
128 Veteres Philosophi conuertebant uitrum in naturam
metallicam.
129 Vitrum est maior lapis uilis, repertus & famosus &c.
FINIS.