131
DIALOGVS TRI¬
MUS, VERAM ET GENVINAM
librorum Gebri sententiam explicans.
Demogorgon, Geber.
DEMO: Salue magni Machumetis sapientis¬
sime nepos.
GEBER. Saluum te aduenisse gaudeo,
Sed quae causa est tam longinqui itineris?
DEMO: Naturalis & innata cupiditas, in¬
dagandi & cognoscendi profundissima natu¬
rae secreta, quae diuina mente ex abditissimis
naturae arcanis eruta, per te docte quidem & ingeniose literis
tradita sunt, Tanta uero sermonis obscuritate conscripta, ut etiam
post grauissimos labores, & singularem studiorum assiduitatem,
ad uerum sensum penetrare, & animi tui intentionem colligere
haud possim. Quamuis multum temporis, ad uirilem usque aeta¬
tem, bona ex parte in his rebus consumpserim, & in euoluendis
tuis scriptis ferè 35 annos transegerim. Quare iam olim apud
me constitutum erat, orbem terrarum mihi peragrandum, ut
tandem obueniret uir sapiens, qui hanc diuinam, secretissimamque
naturalis Philosophiae partem ita teneret, ut me facile tam pro¬
fundae cogitationis posset facere participem. Verum in hac mea
peregrinatione infinitos artifices audiebam, temerario ausu affir¬
mantes: se intentionem tuam & uerissimum sensum tuorum scri¬
ptorum ad unguem cognouisse, praeter laborem tamen & graue
dispendium nihil penitus consecutos, omnem culpam in te reijcien¬
tes. Ego uero ex singulari amore erga te, quem semper colui re¬
uerenter, & magnifeci, & famam & honorem tuum defendere
non dubitaui, contra impudentissimorum detractatorum futi¬
B ij
les