131
GEBER. Quis, obsecro, adeo diuinus & sapiens inter homi¬
nes uixit unquam, qui sceleratos & malignos non aliqua ex par¬
te offenderit:
DEMO: Quid autem dicis, de multis sapientissimis, & uitae
quasi inculpatae, qui in eodem errore uersantur?
GEBER. Scripsimus lib. primo, cap. 7. summae nostrae,
Hanc artem in diuina potentia Dei, qui eam subtrahit aut lar¬
gitur, cui uult, seruari, qui est gloriosus & sublimis, & omni iu¬
sticia & bonitate repletus. Adhaec adiecimus quoque in calce,
huius libri, hanc artem nos eo artificio tradidisse, ut à nullo intel¬
ligi possit, nisi cui diuinitus datum sit, aut à nobis, qui eam tradi¬
dimus, in hac edoctus.
DEMO: Quid opus erat, ea scribere aut publicare, quae à
nemine intelligerentur?
GEBER. In fine, quarti libri, aperte ostendi, me hanc artem
tradidisse sermone claro & aperto prudentibus, & huius doctri¬
nae filijs, ut diligentes artifices eam facile comprehendere & in¬
telligere queant. Ignorantes uero admonui, ut eam fugerent,
tanquam ipsis noxiam, inimicam & maxime aduersariam, quae
facile ad extremam paupertatem summamque miseriam perdu¬
cat. Si tam fideli ac paternae admonitioni non credunt, uel eam
nihili faciunt, inique nos accusant, cum omnis error illorum igno¬
rantiae, & praesumptioni potius imputandus sit. Ergo si ad ino¬
piam & miseriam isti redacti sunt, nostra culpa factum, minime
putato. Nam lib. primo, cap. 5. disertis uerbis ostendimus, uili
precio (si artis principia cognouerint, & ea, quae tradidimus, re¬
cte intellexerint) ad perfectionem magisterij peruenire posse.
Quid hoc aliud est, quàm fideliter commonefacere, ut pecuniam
suam custodirent, & non praesumptuosi uane dilapidarent? Vt
uero ea, quae tradidimus, recte intelligant, necesse est, sermonem
huius doctrinae, non ex nuda litera, sed altiori indagatione consi¬
derare, & ad medullam sensus allegorici penetrare, mentemque
& intentionem nostram, hinc inde dispensam, & data opera im¬
probis obscuratam, & uelatam, magna industria colligere, ut
B iij
tandem