131
cio aliqua in parte imitari possim.
GEBER. Tametsi remotissima metallorum principia &
radices (secundum operationem Hermetis) quatuor elementa
creduntur, attamen cum denominatio ex praedominante fiat,
minime dubitandum est, terram, aquae commixtam, uerum
principium & fundamentum esse omnium mineralium, idem
affirmante Aristotele 4. Metheororum, qui tradidit, Metalla,
quae liquescunt aut funduntur igne, originem habere ex terra
& aqua, quod 3. Metheo, libro quoque confirmat: In hac sen¬
tentia sequuntur Aristotelem, Auicenna, Albertus & S. Tho¬
mas, in libris mineralium & Metheororum.
DEMO. Admodum desidero intelligere iam & cognoscere,
quo pacto terra aquae commixta, in metallum transmutari aut
conuerti possit.
GEBER. Sol & omnes stellae cum fixae tum erraticae, lumine
à Sole mutuato, terram assidue percalefaciunt, supra, infra, inte¬
rius & exterius, circulari ipsorum motu, radiorum reuerberatio¬
ne & subtilitate, praepotenteque ui penetrandi. Quum uero om¬
nis res combusta siue excocta facile corrumpatur & transmute¬
tur, & corruptio unius, alterius generatio sit, necesse est, terram,
aquae commixtam, & longo tempore sic exustam & inde trans¬
mutatam, tandem conuerti in aliam naturam terream. Ita uide¬
mus, ligna & lapides, fortiter exusta, in cinerem & calcem con¬
uerti.
DEMO: Terra, sic exusta, in quam naturam terream trans¬
mutatur.
GEBER. Conuertitur in terrae speciem, aliquid substantiae
salis aut aluminis in se habens. Id enim experientia docemur,
Percipimus enim cineres, calcem, sudorem, urinam, & maris
aquam, Sole excoctam, salsedinem in se continere. Propte¬
rea diximus in principio testamenti, ex omni re adusta posse
fieri sal.
DEMO: Quo nomine appellatur uulgo istud tuum sal, in
hac terra, sic exusta, occultatum?
GEBER.