131
DEMO: Confluunt igitur in metallorum generatione duae
sulphuris species, scilicet sulphur ex uitriolo resolutum, & illud,
quod sulphur lotum dicis, inuentum in saxis & loco minerali?
GEBER. Cap. 12. lib. 1. ad calcem diximus: naturalia me¬
tallorum principia tria esse, sulphur, arsenicum & argentum ui¬
uum. De his duabus sulphuris speciebus locutus est Auicenna,
in lib. de mineralibus atramenti nomine, dicens, Atramenta
composita esse ex sale, sulphure & petra, &c. Quemadmodum
uero uitriolo communi pannum tingitur, ita similitudine quadam
hae duae sulphuris species, lumen & tinctura sunt metallorum.
Quare nihil erraueris, modo uitriola, siue atramenta nuncupa¬
ueris. Haec causa est, quod supra diximus, ex metallis imperfe¬
ctis, diuersas uitrioli species extrahi posse, nobis quidem cum
utiles tum necessarias. Sulphur, quod in petra generatur, ex sul¬
phure & petra compositum est, sed istud, quod ex uitriolo resol¬
uitur, compositum est ex sale & sulphure, & in isto latet uirtus
mineralis, quorundam corporum liquabilium, quae ex eiusmo¬
di sulphure generantur. Sulphur autem in petra generatum non
soluitur, quia naturam salis non habet. Sed salsedo cum ipso sul¬
phure soluitur simul, quae inclusa est in profundo ipsius salis, &
postea per decoctionem coagulatur. Hae uero sulphuris me¬
tallici species, iam receperunt uirtutem mineralem, generandi
metalla, in quibusdam corporibus metallicis, specialiter uero
in uno, in quo compraehenderunt uirtutem ferream, & uirtutem
aeream, quamuis interdum etiam auri & argenti naturam acqui¬
rant, & aliquando aurum aut argentum dicuntur. Quod uero
in petra natum est, in suo metallo repperit uirtutem ferream, &
ante lotionem rubrum est, siue croceum, ferri proprietatem ha¬
bens, & ferrum dicitur. Illud uero in uitriolo aut sale potius
inclusum, ante praeparationem uiride est, ut uitriolum commu¬
ne, Et in metallo acquisiuit uirtutem aeream, & aeris proprieta¬
tem, quare aes appellatur, & Venus & uiride aeris. Hae duae sul¬
phuris species, artificio ex metallis extrahi possunt. Cum uero
istud sulphur, ferrum dictum, in præparatione, ut argentum,
dealbe¬
C ij