131
dealbetur, & omni unctuositate adustiua priuetur, propterea
Auicenna hoc aptissimum putauit, quod conuertatur in suum
argentum uiuum. Cum uero uiride sulphur per praeparationem
purum & clarum reddatur cum rubedine, & in ipso sit uirtus
ignea, non adurens, hoc putauit aptissimum Chymistis faciendo
auro, & aurum appellatur.
DEMO: Audire gestio, quonam pacto duplex hic uapor &
lapides & petras penetrare possit?
GEBER. Hae duae uaporosae exhalationes, calore coelesti
attractae, cum locum terrestrem, siue apertum inuenerint, unde
metas aut stellas cadentes, & circulos apparentes circa Solem
exalant fuscum, at trahuantur in aerem, & ibi conuertuntur in co¬
& Lunam. aut in arcum coelestem, aut in uentos, tonitrua, fulgu¬
ra, nubes, nebulas, grandinem, niues, pruinam, rubiginem & hu¬
iusmodi in aere apparentia, ut Aristoteles in Metheo: tradidit,
& omnes caeteri Philosophi contestati sunt. Si autem locus fue¬
rit angustus, & constrictus adeo, ut neque calori naturali aut du¬
plici fumo ullus pateat exitus, tunc hae duae uaporosae exhalatio¬
nes, siue duplex fumus incrassescere & multiplicari incipiunt,
inque loco minerali disperguntur, per rimulas ubique exitum quae¬
rentes, ut Albertus tradidit in lib. Mine: Isti uapores, sic inclusi,
in locis petrosis media mineralia dicuntur, siue materia remota
metallorum, ut S. Thomas tradidit in fine 3. lib. Metheororum.
DEMO: Restat nunc, ut etiam de immediatis principijs
tuam sententiam mihi aperias, quomodo hi duo uapores, in pe¬
am penetrantes, in metallum conuertantur?
GEBER. Cum isti uapores, saxum penetrando, sulphur lo¬
tum non inuenerint, maculatur saxum diuersis coloribus, & nul¬
lum ibi generatur metallum. Si autem hic fumus, siue uapor, in
aliquam partem saxi ceciderit, altiusque non poterit descendere
in locum alium, firmatur ibi, & facit puteum aquae, qui nunquam
exsiccabitur. Si uero hic uapor, siue fumus cadat in terram ru¬
bram, conuertitur ibi in argentum uiuum commune. Sic autem
saxa penetrando, si sulphur lotum inueniat, quasi fixum ipsum
dissoluit,