131
non poterit ullo modo fixa reddere, ut in unam substantiam
auri uel argenti adunentur, cum ad hoc requiratur maxime
certa & infallibilis mensura, & debita inspissantis proportio, ca¬
lorisque exquisita aequatio, quae omnia nobis ignota sunt, ut pri¬
mo lib. cap. 8. manifeste ostendimus.
DEMO: Accipiam igitur sulphur solum, cum lib. I. cap. 13.
aperte dicas, eum qui nouerit in praeparatione commiscere &
amicare hoc corporibus, hunc maximum naturae secretum tene¬
re, ipsumque iam uiam ingressum aliquam perfectionis, cum mul¬
tae sint uiae, quae tamen omnes ad eandem intentionem deducant.
Eodem loco Deum testaris, hoc illuminari omnia: corpus, &
lumen, & tincturam esse. Præterea eodem lib. de radicibus, de
ista aqua rubea uerba faciens exclamas, hanc lucernas accende¬
re & illuminare domos (hoc est corpora metallica) & maxi¬
mas opes dare.
GEBER. Quamuis nostrum sulphur, principale semen sit,
& principium metallorum, & Elixir, nihilominus quemadmo¬
dum pater mediante suo semine, non generat liberos in seipso,
sed in altero, scilicet in sanguine menstruo. Sic etiam nostrum
sulphur non generat neque metallum neque Elixir in seipso, sed in
suo argento uiuo, seu in alio metallo. Notabis igitur, Elixir duo
bus modis fieri posse, scilicet, distillatione, solutione & coagula¬
tione materiae, Et absque distillatione, solutione & coagulatione,
idem affirmante S. Thoma in fine 3. lib. metheo: Quantum
uero ad secundum modum pertinere uidetur, dico eum artificem,
qui sulphur ita praeparare nouerit, ut possit penetrare corpora,
& illis coniungi, tenere iam maximum naturae secretum, &
uiam perfectionis ingressum. Praeterea in quodam cap. accur¬
tatorio dixi, hoc opus abbreuiatum perfici 20. diebus, & in hoc
opere duos lapides fore necessarios (hoc est duo metalla, unum
ex quo extrahatur sulphur, quasi fixum & alteratum, cui per fu¬
sionem commisceatur dictum sulphur praeparatum. Dicendo
autem hoc opus persolui, uiginti dierum space, intelligendum
post praeparationem Conlphuris, quae ad tres menses protrahitur,
opus