131
uapor exhalans, quem natura neque coagulare neque fixum red¬
dere potuit, cum non haberet sulphur illud lotum non adurens,
quod ipsius mercurij propria medicina coagulatum est & fixio,
multo minus artificio reddetur fixus per se, absque illo, uel simili
sulphure & medicina. Eadem est sententia Alberti lib. 4. methe:
tractatu 3. cap. 2. qui argentum uiuum in operibus Alchemiae
desiccari dicit per multam adustionem & commixtionem cum
sulphure, non penitus colorem, quod in operatione Elixir in¬
telligendum.
DEMO: Quid de illis sentiendum, qui mercurium rectis
herbis nouerunt reddere fixum?
GEBER. Istis responsum uolo, quod lib. 2. cap. 17. dixi:
scilicet, medicinam, quae mercurium coagulare possit, & in pro¬
fundo ipsi commisceri, sumendum esse ex rebus, ipsi conuenien¬
tibus. Haec sunt omnia corpora, scilicet, sulphur & arsenicum.
Haec enim corpora & spiritus Philosophorum dicuntur. Et
paulo inferius dixi, ex quacunque re ipsius medicina sumatur, eam
debere subtilissimæ substantiae esse, & purissimae, quae mercurio
facile adhaerescat, facilis liquefactionis, ut aqua fixa in pugna
ignis. Hoc enim coagulabit ipsum, ut conuertat in naturam so¬
larem uel lunarem. Compraehendis igitur ex supradictis ratio¬
nibus, nostrum argentum uiuum, non esse argenturm uiuum, sed
sal in similitudine uerae calcis communis, quia argentum uiuum,
siue mercurius metallorum per calcinationem & reductionem
conuertitur in sal, ut manifeste apparet per totum librum testa¬
menti. Hoc uero sal commune, proprietates nostri mercurij
habet, quas multis in locis tribuimus communi mercurio, siue
argento uiuo communi, scilicet, ut habeat multum uiscositatis,
siccitatis plurimum, & terrestreitatem foetentem, ut sit aqua sicca,
& alia plura, quae suo loco longius prosequemur. De isto no¬
stro mercurio locutus sum lib. 2. cap. 16. dicens: ipsum habere
suas partes sulphuris, sibi naturaliter commixtas plus uel minus,
quae artificio ab ipso remoueri possint. Praeterea dixi lib. 3. cap.
7. in corporibus metallicis duas esse sulphureitates, quarum una
D ij
in¬