131
in profunditate mercurio est inclusa, à principio suae commix¬
tionis, altera uero accidentalis est, siue superueniens. Habet
autem bonam quantitatem superuenientis siue accidentalis sul¬
phureitatis, & haec quasi fixa est, & diligenti labore haud facile
tamen ab ipso remoueri potest, Eius uero, quae in ipsius profun¬
ditate inclusa est. paruam habet quantitatem, & hoc remoueri
non potest, nisi prius per distillationem corrupta prima substantan¬
tia argenti uiui. Istis duabus sulphureitatibus, coagulatur &
fixus redditur mercurius, iam praeparatus. Propterea dicimus:
Elixir ex solo mercurio fieri posse, hoc est, suis sulphuribus com¬
mixtum. Haec autem intelliguntur quoque de multiplicatione
Elixir, quae solo mercurio fit.
DEMO: Si Elixir ex solo mercurio fieri potest, propterea
quòd suum sulphur in se habeat, ego eadem ratione ex solo ar¬
senico, quod ex sulphure & mercurio compositum est, ipsum
parabo, Alberto dicente lib. 4. mineralium cap. 1. Nos obser¬
uare debere, certum calidum siccum, frigido humido in eadem
complexione coniunctum esse, quae Hermophrodita dicitur,
ut uidere licet in plantis, quae in omni parte impraegnatae sunt.
Loquitur autem de nostro sulphure, quod naturam Hermophro¬
ditae habet, & ex duobus nominibus compositum est, mercurij
filium fignificans cum Venere. Est enim hoc sulphur arsenicum
dictum, ex mercurio & sulphure Veneris & aeris nomine appel¬
lato compositum. Poterit ergo ex seipso generare Elixir.
GEBER. Generatim loquendo de Hermophroditis, dico:
nec ipsos per se generare posse absque semine aut materia extrin¬
seca. Sunt etiam, qui dicunt: Deum, in principio Adam & ma¬
sculum & foeminam creasse. Cum uero in seipso non posset ge¬
nerare, ab eo foeminam separatam, postea uero per coniunctio¬
nem generasse. Plato simile quidpiam fabulatur de Androgo¬
ne, qui dependebat à Luna, partem habens Solis & terrae, hoc
est, dependebat à nostro sale, Saturnus dicto: & à Luna, quae an¬
te distillationem participabat cum Sole & terra. Simile euenii
nostro arsenico: Hoc enim quantumcunque participet de natu-
ra