457
DEDICATORIA. 5
si: tum etiam quòd hac via, scilicet hominum, nul¬
la sit ad componendam pacem via nec ratio. Nam
ad pacem solius pacis autore vnico est opus. Qua¬
propter, videndum inprimis vnde Paracelsicae
Philosophiae desumpta sint, & quo loco iacta fun¬
damenta. Si autem in arena, ruere necessum est:
at si super lapidem sita reperiantur, stabunt cae¬
teris labentibus. Nostrum hoc semper studium
fuit, videlicet nauis adeptae Philosophiae pro¬
ram dirigere, quò ad securiorem portum aura
secunda vehit, & à ventorum impetu hactenus
infestare solitorum simus liberi. Solus hic in ver¬
bo Dei offertur nobis tutissimus, ad probandam
Physicam nostram. Cùm igitur à Genesi tradita
per Moysen à Domino, prima potissimaque to¬
tius naturae cognitio pendeat, vt etiam si hoc lo¬
co non, eam nullibi reperias, aequum est, vt
ea faciamus exordium. De Medicina potissi¬
mum etiam agitur inter competentes quos dixi¬
mus. Verùm enimuero quianullus ad hanc alius
patet aditus, quàm per Physicam & Chemiam,
rationi consentaneum primo fuerit de his perqui¬
rere, praesertim quia sunt illius fundamenta pri¬
ma, sine quibus medicum nullum appellare quis
potest, etsi dicatur, falsum eum esse oporteat,
A 3 qui