457
6 EPISTOLA
qui pro medico sese venditarit hominibus. Dis¬
tribuitur itaque naturalis Philosophia, in Astro¬
nomiae cognitionem veram, & in Chimisticum ex¬
perimentum, ex quorum perfecta noticia, Me¬
dicinae, suisque professoribus acquiritur etiam per¬
fectio. Docet nos Genesis totam & integram na¬
turam constare duobus praecipuis membris, vel¬
uti extremis: ex superiore videlicet puro & in¬
corruptibili, circa quod nostra versatur Astro¬
nomia; & ex inferiore impuro & corruptibili,
quod subiectum est artis Chimicae, ex quo suam
addiscit Chimicus experimentalem Astronomiam.
Est igitur Chimicum artificium aliud nil, quàm
experimentum eius quod docet contemplatio Ge¬
nesis à Mundi visibilis opificio. Cognita igitur
ab Astronomia Geneseos, priore parte Physices,
mox à superioribus ad inferiora quaeque descenden¬
do, per Chemiam ad Medicinam iter es facien¬
dum, tanquam ab vno ad alterum extremum, si¬
quo medio non pertingitur optatus finis. Iu¬
dicare siquidem de astris, ab eorum effectibus, qui
perficiuntur in elementis, verè Physicum est
opus. Elementorum verò separare tenebras à
sua luce quam ab astris (disponente Deo) rece¬
perunt, Chimicorum est officium, quo Medici¬
nae ma¬