457
8 EPIST. DEDICAT.
dispositionem corporis bonam, ad non impedi¬
tae meditationis perfectionem acquirendam in
adepta Philosophia, duplici methodo declarabi¬
mus. Caeterùm facientes exordium à Mundi crea¬
tione, manum apponemus operi licet exiguo. Si¬
quidem & ipsa veritas vbique locorum paucis ad¬
modum contenta esC sermonibus. Nec nisi rarò
multa prolixaque narratio suis erroribus carere
solet. Breuibus itaque verbis, Illustrissime Prin¬
ceps, arcanae huius Philosophiae prima fundamen¬
ta sub tuo patrocinio in lucem dare, naturae lucis
nomine sumus ausi, quò tutiùs in conspectum ini¬
micorum suorum prodire queat. Sunt enim isti
Leones rugientes, & quaerentes quam deuorent
veritatem, etsi frustra faciant omne quòd possint.
Deus namque iustus est vindex & propugna¬
tor eius per media quibus vti consueuit. Hic T.
Illust. C. conseruet incolumem. Datum Franco¬
forti, Anno à Christo nato M. D. LXXXIII.
Mensis Martij X.
Illustrisimae C. T.
Addictissimus
Gerardus Dorn.
ARGV¬