457
DEDICATORIA. 7
nae materiam puram suppeditent liberam & non
impeditam. Verùm idipsum nequaquam potest
fieri, nisi per reserationem artificialem arcae na¬
turalis. Tum demum, nec prius de virib. astro¬
rum ac virtutibus eorum abeffectu per medicum
explorato, iudicium aderit. Quod ab initio Mun¬
di creationis apertißimè docetur, videlicet pu¬
rum ab impuro separatum esse; aemulatione mo¬
desta, quae faciat in vtilitatem humani generis,
ex praescripto creationis ordine didicerunt no¬
stri Chimistae, non corpora noua construere, sed
potiùs destruere vnumquodque, quò aliud in rui¬
nam tendens, excellentius illo quod discomposi¬
tum est, instauretur. Ne fortè quis nos insimù¬
let alicuius impietatis, ac si creationem imitari
conaremur. Contrà fatemur, vt apparet, nos po¬
tiùs destruere, quàm construere hoc loco. Itidem
docet infidelium schola medica per destructionem,
sed non eiusmodi separationis artificio quod re¬
quirit ipsa natura. Primum igitur in hoc opuscu¬
lo nostrum erit institutum, declarare scilicet
quemadmodum per superiora succurrendum sit
inferioribus. Deinceps quánam arte superiora
nobis acquirenda sint. Inde pòs, quaenam sit Vnio
Ternarij naturalis Monarchiae. Postremò ve¬
dispo¬
A 4