131
locis ipsam appellantes sal, ut facile ex nostris scriptis colliges.
DEMO: Ostende mihi iam, quo modo sulphur reddatur
fixum.
GEBER. Sulphur, fixum non redditur, nisi in calcem redi¬
gatur prius, commixto autem sale, facilius calcinatur & fit per¬
fectum, ut cap. 13. lib. 1. ostendi. Et Albertus lib. 3. de mine¬
ralibus, cap. 2. confirmat. Inquit enim, nos uidere in operibus
Alchimiae, in quibus natura maxime imitatur artificio, inter cae¬
teras artes omnes, cum alio modo Elixit, citrinum fieri non possit,
nisi ex sulphure. Ipsum uero sulphur, adeo unctuositatis & uir¬
tutis adurentis particeps fit, ut omnia metalla denigret & adu¬
rat, quibus superinijciatur: tandem inuentum modum lotionis
cum aquis acutis, & ut decoquatur tamdiu, donec omnis unctuo¬
sitas adustibilis, ipsum relinquat & tan tum modo subtile unctuo¬
sum permaneat, quod ignem per ferre possit. Fiunt autem acu¬
tae, lotione cum suo sale, & aceto distillato. Haec enim lauant &
mundificant nostrum sulphur, & remouentur deinde ab eo. Pro¬
pterea dixi in prooemio libri 2. eas res, quae corpora absque cohae¬
rentia mundificant, naturam habere salis, aluminis, nitri, & bor¬
racis, quibus designare uolebam, ipsum sal, quemadmodum
etiam per corpora ipsum sulphur, siue plures sulphuris species
intelligendas uolui: Diximus adhaec lib. 3. cap. 13. Cum omnia
salia, alumina, & uitrum (hoc est, supradictum arsenicum) fun¬
duntur siue soluuntur longe aliter, quàm ipsa corpora (scilicet
sulphuris species) ab ipsis separantur, cum tantummodo corpus,
hoc est, sulphur purificatum, separatum fuerit.
DEMO: Vt mihi uidetur, loco supradicto praeparatio¬
nem Iouis & Satani docuisti?
GEBER: Tuam simplicitatem agnosco, cui quis facile im¬
poneret, nam parum animaduertisti, me dixisse iam: louem &
Saturnum, unum corpus esse, hoc est, unum sal calcinatum, in
similitudinem calcis uerae, supra quod non opus est, proijcere
aquam salis, aut aluminis, neque uitrum nostrum, hoc est, arseni¬
cum, cum omnes ibi res naturalitersint unitae. Praeterea dixi, in
prooemio
E