457
TOTIVS OPVSCVLI. 11
pter malos supprimenda. Nouerit enim
ipse cuius sunt, etiam ab omnib. tueri, qui
profanare studuerint, & auferre, quoties ei
videbitur. Dixit porrò, habenti dabitur, &
non habenti etiam quod habet auferetur
ab eo. Proinde claris admodum verbis, quę
sub aenigmate tradita sunt, nedum à Para¬
celso, verùm etiam ab antiquissimis auto¬
ribus & spagiricis physicis, enucleare visum
est opportunum: quò, si quando fieri queat,
mutui cessent odiorum liuores, & inuidia¬
rum conceptiones ex obscuris traditioni¬
bus ortę. Nec alijs autoritatibus, ad proban¬
dum nostra fundamenta Physices, vti iudi¬
cauimus aequum esse, pręterquam eius qui
naturam ipsam condidit, & rerum omnium
Genesin per Moysen nos docuit in princi¬
pio fundatam esse. Quapropter eandem phy¬
sicè duntaxat (vt nostra fert vocatio) tra¬
ctandam suscepimus, & non theologicè: ne
fortè quis extra nostram professionem va¬
gari nos existimet. Theologis igitur ac pijs
viris suas interpretationes relinquimus in¬
tegras, imò hac parte nullatenus laesas volu¬
mus, quin potiùs amplectimur physico
modo