405
87
MERCVRIORVM LIB.
& in hac exercitari societas bonorum,
& fidelium filiorum & Christianorum
nos comprehendere debet, ne gloria bo¬
norum relinquatur, & malis attribua¬
tur. Quia non est credibile quòd talis po¬
pulus à veritate discedens, & maximè
prout facit ille falsus proditor Messecoel
Arabs deceptor Iudaeorum & falsus se¬
ductor & tenebrosus Sarracenorum, &
paganorum, possit intelligere & intra¬
re ad plenum in opere omnium matura¬
lium rerum cognoscibilium. Quoniam vi¬
dere non potest, nec in aliquo intelligere
clarificationem, quae saluationem portat
positam in suis proprijs libris, tam de ad¬
uentu Domini nostri Iesu Christi, qui fa¬
ctus est, & obumbratione sua, de virgini¬
tate beatissimae & gloriosissimae virginis
Mariae matris Dei, & saluatricis nostrae,
quam de beatissima, et fidelissima Trinitate
ac sanctissimo sacramento, ac baptismate,
quae
G 4