405
88
RAYMVNDI LVLLI
quae quidem ipsi Messecoel, et Iudaei, et Sar¬
raceni negant, & improbant contra literas,
primo vbi literae suae dicunt Abintran ba¬
quenteu cadic verion naalim. Istae literae
psis dicunt, quòd Iesus Christus erat missus,
& tanquam iustus venditus fuit denarijs.
Et postea nominauerint cum Mesquin parui
precij. Quia datus, et venditus fuit, pro precio
quo tunc vendebatur par vnum solearum. Item
adhuc non possunt ignorare natiuitatem Iesu
Christi per eorum literas proprias, neque bea¬
tissimae virginis Mariae virginitatem, vbi eis
dicit Esaias propheta, Bechoreme tahil yala¬
la bechoreme yanè enel lach behiblita za¬
chat, hoc est, dicere antequam, & post virgo
doleret, et quòd pro puerperio no doluit, et
antequam aliqua dolentia seu dolor ei aduene¬
rit, iam erat natus puer masculus. Item iterum
ignorare non possunt trinitatem sanctissimam
esse perfectam sine aliqua confusione etiam
per proprias eorum literas, in principio quin¬
que