457
GENESIS. 19
firmamentum, diuisitque aquas quae erant sub firmamen¬
to, ab aquis quae erant super firmamentum, & factum
est ita. Vocauitque Deus firmameutum coelum. Et fa¬
ctum est vespere & manè dies secundus.
Dies tertius.
Dixit verò Deus, Congregentur aquaequae sunt sub
coelo in locum vnum, & appareat arida. Et factum,
est ita. Vocauitque Deus aridam terram, & congrega¬
tiones aquarum appellauit maria. Et vidit Deus quòd
esset bonum. Dixit quoque Deus, Germinet terra herbam
virentem, producentem semen suum iuxta suam spe¬
ciem, & arborem facientem fructum, & habentem se¬
men iuxta speciem suam, & factum est ita. Et produxit
terra herbam virentem producentem semen iuxta spe¬
ciem suam, & arborem facientem fructum, & haben¬
tem semen iuxta speciem suam. Viditque Deus quòd esset
bonum. Et factum est vespere & mane dies tertius.
Dies quartus.
Dixit quóque Deus, Fiant luminaria in firmamento
coeli, & diuidant diem & noctem, & sint in signa,
& tempora, & dies & annos. Et luceant in firmamen¬
to coeli, & illuminent terram. Et factum est ita.
Fecitque Deus duo luminaria magna, luminare ma¬
ius, vt praeesset diei; & luminare minus, vt praeesset no¬
cti, & stellas. Et posuit ea Deus in firmamento coeli, vt
B 2
illumi¬