457
20 PHYSICA
illuminarent terram, & praeessent diei ac nocti, & di¬
uiderent lucem à tenebris. Et vidit Deus quòd esset bo¬
num. Et factum est vespere & manè dies quartus.
Dies quintus.
Dixit quoque Deus, Producant aquae reptile animae
viuentis, & volatile super terram sub firmamen¬
to coeli. Creauit ergo Deus cete grandia, & omnem
nimam viuentem reptantem, quam produxerant aquae
iuxta speciem suam. Et vidit Deus quòd esset bonum. Et
benedixit illis Deus, dicens, Crescite & multiplicami¬
ni, & replete aquas quae sunt sub firmamento, & vola¬
tile multiplicet in terra. Et factum est vespere & manè
ges quintus.
Dies sextus.
Dixit quoque Deus, Producat terra animam viuen¬
tem secundum speciem suam, iumenta & repti¬
lia atque bestias terrae secundum speciem suam, & fa¬
ctum estita.
Fecit ergo Deus bestias terrae secundum speciem suam,
& iumenta secundum speciem suam, atque omnia re¬
ptilia terrae secundum speciem suam. Viditque Deus quòd
esset bonum.
Dixit quoque Deus: Faciamus hominem ad imagi¬
nem & similitudinem nostram, & dominetur piscibus
maris, ac volatilibus coeli, atque iumentis & totiter¬
rae, omníque reptili super terram.
Creauit