69
8
PRAEFATIO
modi doctrinae & studium & operam dicastis, non inanibus sciolorum illis
receptiunculis animum adhibeatis, quibus nil quàm iacturam temporis,
ac auri vor aginem experiemini herpijs ipsis edaciorem; pura enim plerum.
que sunt sophysmata digna, quae in vituperationem veniant omnium ho¬
minum, ac ex natura & mundo pulsentur, intenta hominum [GR]μελαγχολουντη[/GR]
qui & hodie suos sequaces inueniunt; etenim hoc deplorato saeculo igna¬
uissimi quam plurimi in hanc messem falcem inserunt, putantes lapidem
ex chartaceis receptiunculis, ipsisque ambiguis deceptionibus idiotarum
fabricari, quibus ni plus salis accedat oleum perdent. Qui autem pulchrè
& vt aiunt lotis manibus haec sacra inire velit, rem ab imo naturae sinu,
vt eam in eo posuit Deus, non minus animo quàm corporeis oculis intue¬
bitur, imitationeque illius tanquam Thesei filo ductus, Labyrinthum na¬
turae ingredietur, ac pedem ponet in illam arenam, qua praeclarorum vi¬
rorum impressa vestigia conspiciet. Id si praestiterit, vel inuitus ad diuini
numinis contemplationem trahetur. nam vt scribit Paulus diuino affla¬
tus elogio, Deus se ferè manibus in operibus suis tractandum praebet, id
gitur fiet maximè cum magnalia eius crassioribus educta corporibus, ter¬
restrique molè libera conspexerit, ac vsibus decentibus adhibuerit: nam vt
alio loco scribit hic Thomas, Ars ista vel reperit hominem sanctum, aut
reddit eius inuentio sanctum. Nullo enim modo prohibetur quo minus ar¬
te imitatrice naturalium causarum, proferantur naturales effectus; sic
ex herba producitur vitrum, ex bombycum semine si Maiali soli expona-
tur, seriuomum vermem educi videmus, ac ex rebus inanimatis res vi¬
uentes procreari, constat quotidiano experimento. Scorpius vt refert Ho¬
lerius, ex basilici herbae odore, in naso Hispani generatus fuit. Et ex elix¬
atura anatis ad serenum cooperta, generantur bufones, & ex vitulo
strangulato apes, & vespae ex carne asini, & scarabaei ex equina carne,
locustae ex muli carne, natura quoque transmutat triticum in siliginem,
calamenthum in mentham, linum in lolium, & econuerso. Parisijs Petrus
Ramus lapidem tonitru ac fulmine deiectum nobis ostendit, & in Persiae
deturbantur è coelo coruscationibus corpora aerea, quae igne non lique¬
scunt, sed in fumum abeunt. Scribit Munsterus in Dacia fontem extare,
qui iniectum illi ferrum in aes transferat, vber mulieris in saxum vi aquae
euasisse Patauij vidi, referunt alij agrifolium mira metamorphosi cuius¬
dam