131
De ista sulphuris praeparatione, etiam locutus est Albertus in
3. lib. de mineralibus, cap. 1. & 2. & in secundo tractatu, cap 5.
Praeterea scriptum est in lib. de uaporibus, arsenicum, siue auri¬
pigmentum, duas habere unctuositates, quemadmodum & sul¬
phur. Remouetur autem ab ipso, una istarum duarum unctuo¬
sitatum, lotione in urina, lixiuio, aceto & lacte caprino. Sunt
enim istae lotiones acutae, & unctuositatem ab eo auferunt. Per
istas lotiones acutas, intellige acetum cum sale. Auicenna in
epistola ad Hars: Philosophum scribit: magna diligentia con¬
tendisse se, ut am sulphure & arsenico totum hoc auferret, quod ar¬
gentum denigrat. Cum uero sulphur prae caeteris mineralibus
omnibus melius sit, tandem uiam ad hoc inuenisse se, scilicet, ut
decoquerentur lento igne, nec tamen uirtus ignea in ipso adu¬
ratur, sed potius extrahatur, & uirtuti igneae & sulphuris sub¬
stantiae per ignem nihil detrahatur, sed sola unctuositas consu¬
matur. Praestat autem sulphur caeteris spiritibus metallicis,
quod magis fixum sit, & tinctura rubedinis. Per argentum uero,
quod unctuositate sulphuris decoquatur, intelligitur albedo,
sub rubedine sulphuris occultata. Rasis in lib. de diuinitate, hu¬
ius praeparationis mentionem faciens, iubet oleum auferre spon¬
gia, quod supernatauerit, tam diu, donec nulla nigredo appare¬
at magis, & rotunda nubecula ascendat, quae relinquenda est,
donec ipsius sublimatio sit firmata, deinde unam nubeculam
post aliam accipiendam, & in aquam ebullientem submergen¬
dam esse, donec omnes nubeculae fuerint consumptae, has enim
sulphuris oleum esse scito. Est autem huius sermonis uerus
sensus, ut intelligamus, quamprimum pelliculae supra acetum ele¬
uatae fuerint & firmatae, tum leuiter uas mouendum esse, aut quo¬
uis alio modo pelliculae, ad fundum propellendae, & hoc in sin¬
gulis pelliculis, quae eleuantur, fieri debere, donec appareat, ip¬
sas mundatas & purgatas esse.
DEMO: Missa faciemus haec pauliiper nondum enim mihi
aperte demonstrasti, unde & ex qua materia istos spiritus acci¬
piam, & perueniam ad principia naturalia, arti nostrae propin¬
qua.
E