69
14
SECRETA ALCHIMIAE
tem scilicet aquam, ignem & terram, & quaelibet de perse de¬
puraui accidentibus in quantum potui quadam operatione
secreta, tandem depurata, coniunxi, & euenit mihi quaedam
admirabilis res, quae à nullo istorum etiam inferiorum ele¬
mentorum subiugatur. Nam si semper staret ad ignem, nun¬
quam combureretur, & nunquam transmutaretur. Non ergo mi¬
reris, si corpora supercoelestia incorruptibilia sunt, quantum¬
cunque sunt ab elementis confecta. Non igitur dubium, na¬
turam illam dictam multum participare corporis coelestis.
Vnde dicit Hermogenes qui triplex fuit in Philosophia, De
eo aëre terra cum ad perfectionem peruenissem, fuit mihi gau¬
dium, quale nunquam fuit, videnti quintam essentiam sine
elementali materia, vt infrà dicemus. Plus habet de potentia
pugillus ignis, quàm centum aëris fortè, propter quod vnus
pugillus ignis fortè intrabit mille terrae. Pondera autem isto¬
rum elementorum quomodo haberent se in mixto ignora¬
mus. Per artificium tamen natura cooperante vidi, quòd cum
separassem quatuor elementa à corporibus quibusdam, &
quodlibet de per se depurassem, in coniunctione ipsorum po¬
nebam aequale pondus aëris aquae & terrae. De igne verò po¬
nebam, sextam decimam partem, & licet ista confectio sit ex
elementis composita, tamen habet magis naturam igneam
quàm alterius elementi. Nam proiecta vna parte super mille
argenti viui, sensimus quòd coagulabat ipsum, & rubrum effi¬
ciebat, propter quod meritò apparet illam naturam habere
aliquid de natura corporum coelestium, nam in transmutatio¬
ne habet se quasi per modum formae vel agentis potentissimi.
De corporibus inferioribus, et de esse et essentia Mi¬
neralium, et primò de Lapidibus
CAPVT. II.
Nvnc verò de corporibus inferioribus tractandum est.
Sed quoniam haec diuiduntur in mineralibus, plantis,
&