69
15
D. THOMAE AQVINATIS.
& animalibus, ideò de esse & essentia Mineralium pertracte¬
mus. Mineralia diuiduntur in lapides & metalla: Esse ergo est
eadem ratione in istis sicut in alijs creaturis, excepto quod es¬
se essentiae educitur in istis ad actum suppositi, & plures trans¬
mutationes quàm in elementis vel corporibus supercoelesti¬
bus, nam materia eorum est plurimis formis composita. Mate¬
ria autem lapidum est aqua, & immixta & grossa, siue habens
multum de terreitate vel parum secundum puritatem lapidis.
Vnde secundum quod dicit Aristoteles in libro Meteororum
(alij tamen capitulum putant esse Auicennae) terra pura lapis
non fit, sed potiùs terra aquea, sicut videmus generari lapides
in fluminibus, salem ex aqua salsa, quae habet multum de ter¬
restreitate, & lapidem per calorem solis & ignis. Est autem
materia lapidis aqua grossa, agens autem calor & frigus con¬
gelans eam aquam, & essentiam lapidis in actum deducens.
Natura enim lapidis reperitur in plantis, in animalibus, quos
quidem lapides non sine magna virtute consideres: Alij namque
ipsorum congelantur in animalibus virtute caliditatis, & in
multis alijs virtuosis lapidibus credens virtuosiores esse lapi¬
des, qui procedunt ex animalibus, quàm alios. Alij verò con¬
gelantur virtute minerali cooperante natura. Nam sicut dicit
Aristoteles, quidam faciunt quandam aquam ex duabus aquis
confectam, quam lac virginis appellant, & coagulant ipsum in
lapidem. Ita autem dicitur fieri ex litargirio dissoluto in aceto
& aqua salis Alkali, cum quaelibet aquarum istarum sit valdè
clara, ambae coniunctae fiunt immediatè quodam affectu mi¬
nerali vna aqua spissa & alba sicut lac. Cum ista ergo imbibunt
quod coagulare volunt in lapidem & coagulatur, vtpote si
calx argenti vel alterius corporis huiusmodi aqua imbuatur,
postea in Kimia ad lentum ignem ponatur, fiet lapis, habet
enim illud lac naturam coagulandi calces in lapides. Videmus
etiam ex sanguine, ouo, & capillo & cerebro & alijs partibus
animalium fieri lapides mirabilis efficaciae & virtutis. Verbi
gratia, de sanguine accipiebatur sanguis humanus, & putrifie¬
bat