69
16
SECRETA ALCHIMIAE
bat in fimo calido, postea ponebatur in distillatorio, & distil¬
labatur aqua candida, ad modum lactis, postea augmentaba¬
tur ignis, & oleum distillabatur, postea faeces quę remanebant
in distillatorio rectificabantur vt albifierent vt nix, & affunde¬
bamus eius oleum, & fiebat lapis clarus & rubeus mirabilis
efficaciae & virtutis, vt valeret fluxum sanguinis stringere, &
multas infirmitates expellere. A plantis etiam extraximus
aquas, sic videlicet, comburebamus plantas in furno calcina¬
tionis, praeterea conuertebamus calcem in aquam, & distilla¬
bamus & coagulabamus, & fiet lapis ille optimę virtutis & ef¬
ficatię, secundum virtutem plantę, & diuersitatem. Quidam
etiam faciunt lapides per artificium, vt omnino videantur in
omni probatione lapidum, lapidibus similes naturalibus, vt¬
pote faciunt hiacinthum similem hiacintho naturali, & saphi¬
rum similem alij, qui quidem modus generalis est. Dicunt
enim quòd omnium lapidum pretiosorum materia est cristal¬
lus, qui est aqua parum habens terrestreitatis coagulata per
actionem fortioris frigoris. Molent enim cristallum super
marmor, & imbibunt quibusdam aquis acutis, clarissimis, dis¬
soluentibus sua acuitate multoties molendo & desiccando, vt
fiant quasi vna natura, postea ponunt eam confectionem sub
fimo calido, & ibi ad tempus conuertitur in aquam, quam
aquam distillant, vt clarificetur & partes subtiliantur. Postea
habent aliam aquam rubeam confectam ex vrina puerorum
& vitriolo calcinato rubeo. Similiter multoties distillant &
coniungunt ambas aquas secundum pondera, & ponunt in
fimo vt meliùs coniungantur, & simul distillant, & postea ad
lentum ignem in Kymia congelant, & fit lapis omnino similis
Hiacintho: & quando volunt facere Saphirum, habent secun¬
dam aquam factam cum vrina & Azielmo [al. Azurino] & sic
de alijs secundum diuersitatem colorum, ex quibus omnibus
patet naturam lapidum esse aquam, Agens autem in illam na¬
turam esse calorem vel frigus, vt sit scilicet calor tenuis, vel
frigus intensissimum quę educunt ab ista materia formam la¬
pidis