457
GENESIS. 29
sit quàm illa, quae potissimùm naturalis esse
videtur ac Physica. Verbum itaque Dei Deus
nullo contineri loco potest, vt superiùs dictum,
sed omnia potiùs in se comprehendit & conclu¬
dit, vt etiam à nullo excludatur. Proinde si Deus
in principio creationis fuit (quod piè creden¬
dum) oportet necessariò principium hoc non
fuisse locum. Aliquid tamen fuit hoc princi¬
pium, in quò Dei verbum aeternum creauit coe¬
lum & terram. Bene recteque locutum fuisse
Moysen testatur diuus loan. idem quod ille so¬
nans eisdemque verbis. Alioqui potuisset argui
hoc loco de impropria locutione, vel interpre¬
tum errore. Tutissimum fuerit igitur non ali¬
ter intelligere, quàm ipsamet verba sonant, iux¬
ta puram & meram simplicitatem. Maior pars
interpretum asserit Moysen accommodare suum
sermonem ad imbecillitatem ingenii rudis
adhuc populi Israëlitici Ecclesiaeque recentis.
Concedimus quidem. Verùm quî factum sit,
vt non etiam nudè ac simpliciter eos de hoc prin¬
cipio instruxerit, non videmus; ni fortè, quia
non decuit indignos aequè atque alios tanti my¬
sterij fuisse participes. Credendum itaque Moy¬
sen simpliciter narrasse omnia quae audiuerat à
Domino, populumque suum non defraudas¬
se. At si quae peculiari dono Dei per intellectum
fuit assecutus, ea doctioribus etiam reuelasse,
quae non apertè scripta sunt, minimè dubium.
Praecla¬