457
30 PHYSICA
Praeclara siquidem ingenia tunc temporis quum
Moyses doceret Genesin, extitisse apud ipsum
inter filios Israël, testantur sacrae scripturae, & qui
longè maiora ferre potuissent, quam indoctus
populus. Quid autem priuatim docuerit eos,
integrum alijs eiusmodi mysteriorum studio¬
sis viris, vt hoc de negocio iudicent, relinquo.
Quod quidem & mihi audire cum caeteris quae
ad hanc rem pertinent, pergratum atque iucun¬
dum foret. Si tamen venia minus dignum sit
apud homines, non facundum homunculum
de tam abstrusis iuxta Physicas rationes inue¬
stigare (quae minùs etiam periculi secum etsi
adferant quàm theologicę) parcat Omnipotens
Deus, qui corda scrutatur hominum. Scit enim
me non ambitionis, non inuidiae, neque vindi¬
ctae causa, sed iuuandae potiùs pro talentulo quod
accepi à Domino, Reip. mysteriorum, & arca¬
norum studiosae gratia, fideliter id omne facere
quod possum. Aliâs ante aliquot annos decla¬
raui scriptis editis, quid meo iudicio videretur
esse principium creationis mundi: Quemad¬
modum & hoc loco repetere minimè graua¬
bor, & luculentiùs; submittens me scriptaque
mea nihilominus debitae correctioni saniùs
interpretantis.
Scripsit etiam antea praeceptor ille noster,
nunquam satis laudatus Paracelsus, ab exordio
mox suae Philosophiae ad Athenienses his fermè
verbis: