69
18
SECRETA ALCHIMIAE
Ferrum à Marte, Argentum viuum à Mercurio, Stannum à
Ioue, Plumbum à Saturno, Cuprum & aes à Venere, & nomi¬
nibus suorum planetarum nuncupantur.
De materia substantiali.
Materia substantialis omnium metallorum est argentum
viuum, vnde in aliquibus metallis est coagulatum debi¬
li congelatione, in aliquibus forti. Ita fit gradus in metallis se¬
cundum gradus actionis planetarum & sulphuris omnino
puri congelati Argenti viui, & illa metalla in quibus parum
congelatum vel terrestre, habent se per modum materię, & in
potentia per comparationem, seu oppositionem ad alia me¬
talla, vt puta plumbum est argentum viuum terrestre parum
congelatum, ex subtili sulphure & pauco, & quia actio sui pla¬
netae est distans & debilis, habet se in potentia ad stannum, ad
cuprum, ad ferrum, ad argentum, ad aurum. Stannum verò est
argentum viuum clarum coagulatum parùm à sulphure gros¬
so & non puro, propter quod se habet in potentia ad cuprum,
ferrum, argentum, & aurum. Ferrum verò est argentum viuum
grossum terrestre, ex sulphure terrestri valdè grosso, ex actio¬
ne sui planetę fortiter coagulatum, & ideò se habet in poten¬
tia ad cuprum, argentum, & aurum. Cuprum autem est coa¬
gulatum ex sulphure multo & argento viuo mediocriter gros¬
so, cooperante suo planeta, propterea se habet in potentia ad
argentum & aurum. Argentum quoque est ex sulphure albo,
claro, subtili, non adurente, & ex argento viuo subtili coagula¬
to limpido & claro, cooperante suo planeta Luna, & ideò so¬
lùm se habet in potentia ad aurum. Aurum verò est perfectius
omnibus metallis, & fit ex sulphure rubeo, claro, subtili, non
adurente, & ex argento viuo subtili & claro, cooperante sole
fortiter congelato, ita vt etiam à sulphure cremari non possit,
à quo omnia alia metalla cremantur. Patet ergo quòd ex
omnibus hijs metallis potest fieri aurum, & ex omnibus prae¬
ter aurum potest fieri argentum, & hoc patet, in mineris ar¬
genti