69
21
D. THOMAE AQVINATIS.
limationum, distillationum, & congelationum, nec non in
formis vasorum, & in quantitate & qualitate ignium. Vidi
etiam apud Bealgar sublimatum, quantumcunque non fixum
super cuprum proiectum dealbat ipsum multùm, in tantum,
quòd si medietatem puri argenti admisceas, habebis bonum
argentum, sed tamen non purum, nam ab igne non exit al¬
bum. Hoc idem facit Auripigmentum sublimatum, sed iste
modus dictus est transmutare vnum metallum in aliud.
De esse & procuratione noui Solis & Lunae per vir¬
tutem sulphuris extracti à lapide minerali
CAPVT V.
Est tamen alius modus nobilior transmutandi, scilicet ar¬
gentum viuum in aurum vel argentum, per virtutem sul¬
phuris rubei & albi, clarissimi simplicis non adurentis: secun¬
dum quod dicit Aristoteles in secretis secretorum, vbi ponit
modum valdè generalem & confusè, nam illud est abscondi¬
tum sapientibus, & dixit ad Alexandrum, Diuina prouidentia
iuuet te ad celandum propositum, & ad implendum arcanum,
propter quod obscurè tractabo, nominando res aliquas à qui¬
bus educitur talis natura ita potens & nobilis. Librum enim
istum non edidi propter vulgares, sed propter perfectos. Hor¬
tor autem ne aliquis praesumat incipere opus, propter haec
quae dicenda sunt, nisi sit multùm peritus & expertus in prin¬
cipijs naturalibus, & multùm discretus in modis distillationis,
dissolutionis, & congelationis, & in ignibus maximè. Nescit
homo qui velit hoc propter auaritiam praeparare, sed cum
discretione & diligentia agere. Est ergo quidam lapis minera¬
lis à quo educitur huiusmodi virtus, scilicet sulphuris albi vel
rubei clari, quod non aduritur, & educitur per separatio¬
nem quatuor elementorum, & depurationem & coniunctio¬
nem ipsorum.
C 3
De