69
20
SECRETA ALCHIMIAE
Aristotelis seu Auicennę in secretis secretorum, & inueni eos
vacuos ratione, quantumcunque factum siue scientiam confusè
& in aenigmate aliqualiter declararant. Consideraui libros
contradicentium eis, & inueni eorum alienationes similes:
consideraui & principia naturalia, & inueni per ipsa posse fie¬
ri. Vidi namque argentum viuum penetrare & transire alia me¬
talla, vt si contingas aes ex argento viuo mixto cum aliquanto
de sanguine & argilla, penetrabit eum exteriùs & interiùs, &
efficiet ipsum album, quamuis ille color non duret. Iam ergo
argentum viuum habet mixtionem cum corporibus & pene¬
trationem. Consideraui ergo quid si retineretur ne euolaret,
& esset fixę dispositionis cum corporibus, & faceret quòd cu¬
prum & alia corpora, non comburentur ab alijs quę combu¬
runt cuprum & non comburunt argentum, quòd esset prout
argentum & haberet potestatem talem. Sublimaui igitur ar¬
gentum viuum multotiens, ita vt efficeretur fixę dispositionis,
vt scilicet non euolaret ab igne, quod sublimatum dissolui in
aquam, vt fieret reductio in primam materiam, & ex prędicta
aqua calcem argenti & arsenicum sublimatum fixum multo¬
tiens imbui, quod totum dissolui similiter in fimo equino ca¬
lido, quo dissoluto congelaui, & euenit mihi lapis clarus sicut
cristallus, habens naturam scindendi seu tundendi, penetran¬
di, & in corporibus retinendi, ita quòd si parum huius super
multum aeris proieceris, statim ab eo educet formam argenti
puri, quo nullum melius reperitur. Accipiebam autem vt in
aurum eum conuerterem, rubedinem sulphuris nostri, bul¬
liendo ipsum in aqua acuta super lentum ignem, quae aqua
efficiebatur rubea, quàm distillabam per alembicum, & mane¬
bat in fundo cucurbitae rubedo sulphuris pura, quam conge¬
labam cum dictò lapide albo, ita quòd efficiebatur rubeus, &
parum huiusmodi super multum aeris proiectum efficiebat
aurum purissimum. Iste tamen modus quem ego pono gene¬
ralis est & occultus, nec pono eum propter hoc, vt aliquis in¬
cipiat operari, nisi fortè esset multùm perfectus in modis sub¬
lima¬