131
Elixir non ex pluribus, sed ex uno solo metallo fieri, cum om¬
nia ex sulphure & mercurio composita sint. Dicitur autem Eli¬
xir ex multis rebus fieri, propterea quòd ex sulphure, arsenico
& mercurio componatur, cum quibus quemadmodum etiam
cum diuersis coloribus, in ipsorum praeparatione apparentibus,
multae res quandam similitudinem habeant, tamen negare non
possumus, in opere breuiori, ubi plures uiae sunt, ibi diuersa me¬
talla posse concurrere. Verum in opere maiori unum solum,
uirtutem & potentiam propinquam habet, ut in Elixir conuer¬
tatur. Propterea dixi lib. 2, cap. 2. si spiritus sublimaueris ex
calce alicuius metalli, sublimationem facilem, aliâs uero diffi¬
cillimam esse, & plurimi laboris & longi temporis, adeò ut ad
desperationem fere perducat incautos.
DEMO: Praefertur igitur in hoc opere caeteris metal¬
lis aurum?
GEBER. Ob quam causam?
DEMO: Quod caeteris metallis uirtuosius & perfectius,
minus corruptibile & combustibile sit, fuerunt enim suae partes
subtilissimae homogeneae & purae, sic unitae & compactae, ut pars
terrestris à combustione per humiditatem defendatur. Humi¬
dum uero adeò firmiter à terrestreitate compraehensum est, ut
in fumum per uaporationem minime exhalare possit. Cum igitur
per se adeo firmiter omni corruptioni resistat per distillationem
ad ultimam puritatem, & ad extremam subtilitatem & simplici¬
tatem reductum, multo incorruptibilius erit, & in potabilem
substantiam conuersum longissimo tempore corpora humana
à corruptione conseruabit, & hic est scopus & fundamentum
eius libri, quem de ligno uitae scripsi. Hac ratione medici auro
utuntur in multis morbis, praecipue uero in atrabilarijs & in tre¬
more cordis, nec tu mihi uideris ab hac sententia dissidere, cum
17. cap. primi libri, auro uim laetificandi cor tribuas, & quòd
corpus in longa iuuentute conseruare possit. Hac ex causa ue¬
teres Poetae finxerunt Phoebum siue Apollinem, inuentorem
medicinae fuisse, & herbarum uires homines primum docuisse.
F
Nec