457
GENESIS. 45
sumit exordium, Moyse porrò docente coelum
per firmamenti creationem factum fuisse in
medio aquarum. Hoc quidem aptissimè cor¬
respondet ei quod supra de aquis dictum, scili¬
cet spiritum Domini latum fuisse super aquas.
Vnde satis apertè constat omnia priùs aquas
extitisse, quas altissimus conditor assumpserat,
sibique praeparauerat in materiae suae materia¬
lis creationis primam. Medium etiam hîc non
vt ęquidistantiam ab extremis intelligendum,
atqui potiùs velut sequestrationem, quemad¬
modum inter contrariantes consiliatorem, si¬
ue moderatorem dicimus esse medium, ne con¬
fundantur amicitiae leges. Haud secus hîc ne
permiscerentur de caetero inferiores aquae supe¬
rioribus, medium creatum est à Domino firma¬
mentum. Idipsum eo docet Moyses, inquiens
ex ore Domini, & diuidat aquas ab aquis; ac si di¬
xisset, diuidat coelum ab elementis.
Et diuisit aquas quae sunt sub firmamento, etc.
Ista diuisio non inconcinnè respondet ei, quae
de luce facta fuerat à tenebris: ea tamen rati¬
one qua purum ab impuro diuidi intelligitur.
Quid quaeso luce purius, ecquid impurius tene
bris interea quae creata sunt? Secundo loco lon¬
lateque coelum est purius omnibus elemen¬
tis. Proinde videmùs primam diuisionem eo¬
rum