457
44 PHYSICA
pter dixit Moyses sub vespero & manè factum
esse diem vnum, & non primum, vt habent mul¬
tae versiones: nec dubitandum inaduertentia
quadam interpretum id accidisse. Hactenus de
creatione mundi intelligibilis, cui locum assi¬
gnare alibi, quàm in infinito verbo Dei locum
non admittente, nefas. De visibili tandem ad
illius exemplar & imaginem conditi, funda¬
mentum ac principium in mysterio magno
increato habente, est quòd modo loquamur.
DE MVNDO VISIBILI ET
subsensum cadente.
Dies secundus.
Dixit quoque Deus, Fiat firmamentum in
medio aquarum, & diuidat aquas ab aquis. Et
diuisit aquas quae sunt sub firmamento, ab aquis
quae sunt supra firmamentum. Et vocauit Deus
firmamentum coelum. Et factum est vespere &
manè dies secundus,
Fiat firmamentum, etc.
Reatio mundi visibilis à Mose narratur fa¬
cta fuisse die secundo primùm, qui primus
numeralium non immeritò dici potest. Nam
creationis materialis mundi historia, ab eo die
sumit