131
non corrumpitur. Propterea diximus lib. 3. cap. 4. aurum ha¬
bere substantiam fixam & absque sulphuritate comburente, ut
per omnem operationem ipsum in igne facile cognoscimus, nam
neque minuitur neque inflammatur. Propterea frustra quis tenta¬
ret aurum citra aliquam rem extrinsecam calcinare, diximus
igitur lib. 1. cap. 17. aurum calcinari & solui absque utilitate.
DEMO: Arnoldus in libro perfecti magisterij dicit redu¬
ctionem metallorum in materiam primam facilem esse, igitur
transmutatio quoque facilis erit.
GEBER. Arnoldus de auro communi non loquitur, hoc
enim nisi cum magna difficultate destruitur propter suam for¬
tem compositionem, ut lib. 1. cap. 8. & lib. 2, cap. 7. ostendi¬
mus, quomodo ex quibus metallis noster Mercurius extrahi de¬
bet, & quantumuis in eo loco aurum minime aperte à nobis ex¬
cludatur, concedendo tamen sublimationem mercurij commo¬
diorem esse, ex metallis cum quibus minime conueniat. Cer¬
tissimum uero est mercurium cum omnibus metallis minus con¬
uenire quàm cum auro, ut lib. 3. cap. 2. & 4. ostendimus. Quare
Mercurius ex caeteris metallis praeter aurum multo commodius
extrahitur. Quo pacto enim Elixir ex auro fieri poterit, cum
omnium Philosophorum consensu hoc ex materia uilissima
fiat? ut Morigenus Philosophus aperte his uerbis ostendit, cum
dicit huius operae necessaria minime comparanda esse precio,
ea praecipue uero in operatione auri.
DEMO: Quid respondes ad meam secretationem?
GEBER. Dico humidum radicale reliquorum metallo¬
rum aeque uirtuosum & incorruptibile & incombustibile esse ut
auri. Quod Albertus nobiscum affirmat, lib. 3. cap. 2. de mine¬
ralibus cum dicit, Vidimus omnia metalla etiam in uehemen¬
tissimo igne retinere humidum radicale. Idem confirmauimus
nos in lib. 1. prope finem. Nostri medici aurum suis medica¬
mentis commiscentes absque ratione hoc faciunt, cum enim ignis
quàmuis uehementissimus hoc minime corrumpere possit, mul¬
to minus in stomacho digeretur, Veteres autem Philosophi
&
F 3