69
34
SECRE. ALCHI. D. THO. AQV.
non scribo, quoniam peccatum esset hoc secretum viris secu¬
laribus reuelare, qui magis hanc scientiam propter vanitatem,
quàm propter depitum finem & Dei honorem quaerunt, cui
honor & gloria in secula seculorum. Amen. Verùm opus illud
quod vulgaribus stylo satis Physico conscripsi, à D. Alberto
semel pro semper laborare vidi de Antimonio, & de terra Hy¬
spanica tibi nota. Sed quia magis lucri & temporis indebita
expensio, consului tibi leuiùs operandum, illud breue opus
conscripsi, in quo nullus error modicae expensae, leuitas ope¬
ris, breuitas temporis, & finis verè desideratus. Ex quo tu &
omnes tui sine falso percipietis. Noli ergo te charissime, cum
maiori opere occupare, quia propter salutis, & Christi praedi¬
cationis officium, & lucrando tempus magis debes attendere
diuitijs spiritualibus, quàm lucris temporalibus inhiare.
Explicit tractatus D. Thomae de Aquino,
de multiplicatione artis, editus & datus
fratri & socio suo fratri Reinaldo pro the¬
sauro secretissimo.
LIBER