69
35
LIBER LVCIS
IOANNIS DE RVPESCISSA
fratris ordinum Minorum
CAPVT PRIMVM.
PRIMO CONSIDERAVI FVTV¬
ra tempora, quę prędicta sunt à Christo in Eu¬
angelio, scilicet de tribulationibus tempore
Antichristi, sub quo Romana ecclesia flagella¬
bitur, & per tyrannos omnibus suis diuitijs spo¬
liabitur. Et quamuis ecclesia Dei tunc sic fuerit desolata &
confusa, à Christo tamen de tantis tribulationibus liberabitur.
Quamobrem ad liberandum populum electum Dei, cui da¬
tum est cognoscere ministerium Dei, & magisterium verita¬
tis, sine multiloquio volo dicere opus magni lapidis Philoso¬
phorum, tam ad album quàm ad rubeum, & hoc est contra
consuetudinem philosophorum, qui ante nos fuerunt, qui
propter malitiam & inuidiam, artem istam proprijs filijs caela¬
uerunt. Et intentio mea est pre bonis sanctae Romanae eccle¬
siae, & apertè breuiter narrare totam eius veritatem.
De materia lapidis nostri
CAPVT II.
Materia lapidis est vna & eadem res, vilis precij, quae vbi¬
que reperitur in aqua viscosa, quae dicitur Mercurius, &
quoniam dicunt quòd reperitur in vilibus locis, multi bruta¬
lium hominum qui non intelligunt secundum intentionem
Philosophorum, istum lapidem in stercoribus quaesiuerunt.
Et scias fili mi, quòd materia pręparatur remouendo terreita¬
tem quam habet Mercurius, & apponendo ei sulphur Philo¬
sophorum, quod non est sulphur vulgare, imò sulphur nostrum
est inuisibile, & ego suo nomine proprio nominabo, quod est
vitrio¬
E 2