457
GENESIS. 49
nibus multitudinem. Cùm Paulus tamen apo¬
stolus duos duntaxat esse naturales clarè satis
innuat, dum raptum se profert in tertium coe¬
lum. Hoc ipsum fuisse supernaturale quiuis pius
& merè Christianus iudicabit ex eo, quòd ibi¬
dem supernaturalia cùm vidisse, tum audiuisse
ac didicisse debuit, & non naturalia. Reliquos
ergo duos sub coelo supernaturali collocatos,
naturales esse quis dubitabit? vnum incorru¬
ptibile, qualitatis omnis, mutationum & vicis¬
situdinum expers; alterum verò corruptibile,
& in media regione situm, in quo mutationes
omnes, & qualitatum alterationes, atque me¬
teoricę generationes fiunt? Posterius enim hoc
à Moyse vocatur coelum apertissimè die sexto,
quum dicit, vt dominetur piscibus maris & volatili¬
bus coeli. Situs planetarum altiores demissio¬
résve, tot coelos non constituunt, sed in vnico
coelo cum caeteris astris liberè mouentur, ex or¬
dine, quo ab initio suę creationis, digito sui con¬
ditoris agitati sunt, quem etiam ordinem atque
motum seruabunt inuiolabilem in finem vsque
saeculi. Non clauis neque malleis corpori cui¬
piam coelico affixi circumaguntur, vt satis in¬
nuere videntur infideles; licet admodum taci¬
tè, qui quod ante pedès est non vident, interea
quae in coelo fiunt ad vnguem recitare volunt
Astronomi. Sed quin apertè fatentur, quum de
fixis in firmamenti concauitate docent, potiùs
D aequidi¬